monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 93
{XXVII} praecipue pantheris terrori esse traditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. cum fugiant venantem, declinare ad dexteram, ut praegressi hominis vestigia occupent; quod si successerit, alienari mentem ac vel ex equo hominem decidere; at si in laeva detorserit, deficientis argumentum esse celeremque capturam, facilius autem capi, si cinctus suos venator flagellumque inperitans equo septenis alligaverit nodis.